

Epistola I ad Corinthos*
Caput 2: Versus 14
Animalis autem homo.Dicitur animalis homo vita, qui fertur dissoluta lascivia animae suae, quam intra naturalis ordinis metas spiritus rector non continet, eo quod ipse Deo regendum se non subjicit. Animi vero sensu dicitur animalis, qui Deo juxta corporum phantasiam, vel legis litteram, vel rationem philosophicam judicat.Quia spiritualiter examinatur.Animalis non potest intelligere spiritualia, quia examinatur, id est, examinatio et comprobatio fit illorum spiritualium, tantum spiritualiter, id est, a spirituali homine, et personaliter legitur: examinatur. Vel ita: Animalis non intelligit spiritualia, quia spiritualiter, id est, per spiritualia tantum probatur quod animalis est; quia audita improbat, et non ob aliud ei proponuntur, nisi ut examinetur.